Galatians · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos,...2. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.4. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum...5. Unusquisque enim onus suum portabit.6. Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechiz...7. Nolite errare : Deus non irridetur.8. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat i...9. Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metem...10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem...11. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.12. Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumci...13. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt v...14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Ch...15. In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque pr...16. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et ...17. De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini J...18. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
This passage has not yet been translated.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
This passage has not yet been translated.
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
This passage has not yet been translated.
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque enim onus suum portabit.
This passage has not yet been translated.
Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
This passage has not yet been translated.
Nolite errare : Deus non irridetur.
This passage has not yet been translated.
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
This passage has not yet been translated.
Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
This passage has not yet been translated.
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
This passage has not yet been translated.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
This passage has not yet been translated.
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
This passage has not yet been translated.
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
This passage has not yet been translated.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
This passage has not yet been translated.
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
This passage has not yet been translated.
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
This passage has not yet been translated.
De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
This passage has not yet been translated.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
This passage has not yet been translated.