Galatians · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.2. Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christ...3. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam ...4. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia...5. Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.6. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præ...7. Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?8. persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.9. Modicum fermentum totam massam corrumpit.10. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qu...11. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adh...12. Utinam et abscindantur qui vos conturbant.13. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne liber...14. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum...15. Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem ...16. Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.17. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem advers...18. Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.19. Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immund...20. idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulat...21. invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia,...22. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, b...23. mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus h...24. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis e...25. Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.26. Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invi...State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
This passage has not yet been translated.
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
This passage has not yet been translated.
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
This passage has not yet been translated.
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
This passage has not yet been translated.
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
This passage has not yet been translated.
Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
This passage has not yet been translated.
persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
This passage has not yet been translated.
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
This passage has not yet been translated.
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
This passage has not yet been translated.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
This passage has not yet been translated.
Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
This passage has not yet been translated.
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
This passage has not yet been translated.
Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
This passage has not yet been translated.
Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
This passage has not yet been translated.
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
This passage has not yet been translated.
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
This passage has not yet been translated.
Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
This passage has not yet been translated.
idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
This passage has not yet been translated.
invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
This passage has not yet been translated.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
This passage has not yet been translated.
mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
This passage has not yet been translated.
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
This passage has not yet been translated.
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
This passage has not yet been translated.
Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
This passage has not yet been translated.