Genesis · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ...2. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.3. Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, us...4. in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.5. Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et arment...6. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quipp...7. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo ...8. Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te,...9. Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si a...10. Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordani...11. Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab ori...12. Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in opp...13. Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domi...14. Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Le...15. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque i...16. Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hom...17. Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua...18. Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit jux...Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
This passage has not yet been translated.
Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
This passage has not yet been translated.
Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
This passage has not yet been translated.
in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.
This passage has not yet been translated.
Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
This passage has not yet been translated.
Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
This passage has not yet been translated.
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.
This passage has not yet been translated.
Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
This passage has not yet been translated.
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
This passage has not yet been translated.
Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.
This passage has not yet been translated.
Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
This passage has not yet been translated.
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
This passage has not yet been translated.
Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
This passage has not yet been translated.
Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.
This passage has not yet been translated.
Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.
This passage has not yet been translated.