Genesis · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de co...2. Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnifica...3. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tib...4. Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit...5. Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, univers...6. pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad conv...7. Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo te...8. Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Beth...9. Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.10. Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum...11. Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori ...12. et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius es...13. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi pr...14. Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mul...15. Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud il...16. Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et...17. Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum e...18. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fe...19. quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi...20. Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et u...Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
This passage has not yet been translated.
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
This passage has not yet been translated.
Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
This passage has not yet been translated.
Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
This passage has not yet been translated.
Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
This passage has not yet been translated.
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.
This passage has not yet been translated.
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
This passage has not yet been translated.
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
This passage has not yet been translated.
Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
This passage has not yet been translated.
Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.
This passage has not yet been translated.
Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :
This passage has not yet been translated.
et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.
This passage has not yet been translated.
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
This passage has not yet been translated.
Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
This passage has not yet been translated.
Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.
This passage has not yet been translated.
Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
This passage has not yet been translated.
Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?
This passage has not yet been translated.
quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.
This passage has not yet been translated.