Genesis · 29
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.2. Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes j...3. Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapide...4. Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt ...5. Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? D...6. Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia e...7. Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut...8. Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregent...9. Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris s...10. Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque L...11. Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,12. et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebecc...13. Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit ob...14. respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt ...15. dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic ...16. Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appel...17. Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.18. Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua m...19. Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro ...20. Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur il...21. Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impl...22. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.23. Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,24. dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob...25. et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? non...26. Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut min...27. Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tib...28. Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :29. cui pater servam Balam tradiderat.30. Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori præ...31. Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus...32. Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dice...33. Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit...34. Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc q...35. Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor D...Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
This passage has not yet been translated.
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
This passage has not yet been translated.
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.
This passage has not yet been translated.
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.
This passage has not yet been translated.
Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
This passage has not yet been translated.
Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
This passage has not yet been translated.
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.
This passage has not yet been translated.
Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
This passage has not yet been translated.
Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
This passage has not yet been translated.
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.
This passage has not yet been translated.
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
This passage has not yet been translated.
respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
This passage has not yet been translated.
dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
This passage has not yet been translated.
Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
This passage has not yet been translated.
Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
This passage has not yet been translated.
Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
This passage has not yet been translated.
Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
This passage has not yet been translated.
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
This passage has not yet been translated.
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
This passage has not yet been translated.
Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
This passage has not yet been translated.
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
This passage has not yet been translated.
et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
This passage has not yet been translated.
Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
This passage has not yet been translated.
Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
This passage has not yet been translated.
cui pater servam Balam tradiderat.
This passage has not yet been translated.
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
This passage has not yet been translated.
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.
This passage has not yet been translated.
Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.
This passage has not yet been translated.
Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
This passage has not yet been translated.
Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.
This passage has not yet been translated.