Genesis · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ,...2. Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit...3. At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, u...4. Deditque illi Balam in conjugium : quæ,5. ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.6. Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem m...7. Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,8. pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et inv...9. Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam mari...10. Qua post conceptum edente filium,11. dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.12. Peperit quoque Zelpha alterum.13. Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dice...14. Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit...15. Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum...16. Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum...17. Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,18. et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam vir...19. Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,20. et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit...21. Post quem peperit filiam, nomine Dinam.22. Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit ...23. Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprob...24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus fili...25. Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut reve...26. Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut a...27. Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experiment...28. constitue mercedem tuam quam dem tibi.29. At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta...30. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectu...31. Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : s...32. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et spar...33. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus a...34. Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.35. Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et ariete...36. Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, q...37. Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et...38. Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum ven...39. Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virga...40. Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oc...41. Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob ...42. quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, no...43. Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, anci...Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
This passage has not yet been translated.
Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
This passage has not yet been translated.
At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
This passage has not yet been translated.
Deditque illi Balam in conjugium : quæ,
This passage has not yet been translated.
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
This passage has not yet been translated.
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
This passage has not yet been translated.
pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
This passage has not yet been translated.
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
This passage has not yet been translated.
Qua post conceptum edente filium,
This passage has not yet been translated.
dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
This passage has not yet been translated.
Peperit quoque Zelpha alterum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
This passage has not yet been translated.
Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
This passage has not yet been translated.
Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
This passage has not yet been translated.
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
This passage has not yet been translated.
Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
This passage has not yet been translated.
et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.
This passage has not yet been translated.
Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
This passage has not yet been translated.
et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
This passage has not yet been translated.
Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
This passage has not yet been translated.
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
This passage has not yet been translated.
Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
This passage has not yet been translated.
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
This passage has not yet been translated.
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
This passage has not yet been translated.
Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :
This passage has not yet been translated.
constitue mercedem tuam quam dem tibi.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
This passage has not yet been translated.
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
This passage has not yet been translated.
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
This passage has not yet been translated.
Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.
This passage has not yet been translated.
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
This passage has not yet been translated.
Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
This passage has not yet been translated.
Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.
This passage has not yet been translated.
Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
This passage has not yet been translated.
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
This passage has not yet been translated.
Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
This passage has not yet been translated.
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :
This passage has not yet been translated.
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.
This passage has not yet been translated.
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
This passage has not yet been translated.