Genesis · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit ...2. animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut...3. maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum...4. Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,5. dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me...6. Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.7. Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam de...8. Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes o...9. Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.10. Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos ...11. Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi...12. Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascende...13. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mih...14. Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidqu...15. nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pre...16. Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac f...17. Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis...18. Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mes...19. Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est...20. Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.21. Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et am...22. nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.23. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septe...24. Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam asper...25. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille co...26. Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres fili...27. cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut proseq...28. Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte oper...29. valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri he...30. Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patri...31. Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne viole...32. Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tu...33. Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusqu...34. illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sed...35. ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo...36. Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob q...37. et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de c...38. Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles n...39. nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : q...40. die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.41. Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordeci...42. Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, f...43. Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omn...44. Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.45. Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :46. dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fe...47. quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimon...48. Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie...49. Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,50. si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores sup...51. Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi...52. testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimoni...53. Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris e...54. immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederen...55. Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filia...Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
This passage has not yet been translated.
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
This passage has not yet been translated.
maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
This passage has not yet been translated.
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
This passage has not yet been translated.
dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
This passage has not yet been translated.
Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
This passage has not yet been translated.
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
This passage has not yet been translated.
Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
This passage has not yet been translated.
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
This passage has not yet been translated.
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
This passage has not yet been translated.
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?
This passage has not yet been translated.
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
This passage has not yet been translated.
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
This passage has not yet been translated.
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
This passage has not yet been translated.
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
This passage has not yet been translated.
Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
This passage has not yet been translated.
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
This passage has not yet been translated.
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
This passage has not yet been translated.
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
This passage has not yet been translated.
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
This passage has not yet been translated.
Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
This passage has not yet been translated.
Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
This passage has not yet been translated.
cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
This passage has not yet been translated.
Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
This passage has not yet been translated.
valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
This passage has not yet been translated.
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
This passage has not yet been translated.
Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
This passage has not yet been translated.
Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
This passage has not yet been translated.
illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
This passage has not yet been translated.
ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.
This passage has not yet been translated.
Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
This passage has not yet been translated.
et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
This passage has not yet been translated.
Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
This passage has not yet been translated.
nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
This passage has not yet been translated.
die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
This passage has not yet been translated.
Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
This passage has not yet been translated.
Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
This passage has not yet been translated.
Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
This passage has not yet been translated.
dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
This passage has not yet been translated.
quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
This passage has not yet been translated.
Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
This passage has not yet been translated.
si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
This passage has not yet been translated.
testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
This passage has not yet been translated.
Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
This passage has not yet been translated.
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
This passage has not yet been translated.
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.
This passage has not yet been translated.