Hebrews · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, consider...2. qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni d...3. Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quant...4. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia crea...5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulu...6. Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos...7. Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus ...8. nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum ...9. ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea10. quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic...11. sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.12. Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incre...13. sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cog...14. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substa...15. Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare ...16. Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui pr...17. Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui ...18. Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illi...19. Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
This passage has not yet been translated.
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
This passage has not yet been translated.
Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
This passage has not yet been translated.
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
This passage has not yet been translated.
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
This passage has not yet been translated.
Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
This passage has not yet been translated.
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
This passage has not yet been translated.
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
This passage has not yet been translated.
ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
This passage has not yet been translated.
quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
This passage has not yet been translated.
sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
This passage has not yet been translated.
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
This passage has not yet been translated.
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
This passage has not yet been translated.
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
This passage has not yet been translated.
Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
This passage has not yet been translated.
Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
This passage has not yet been translated.
Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
This passage has not yet been translated.
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
This passage has not yet been translated.
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
This passage has not yet been translated.