Hebrews · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ...2. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, e...3. quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cu...4. contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et ...5. Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.6. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo...7. Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronas...8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei su...9. Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum...10. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui m...11. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Pro...12. Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.13. Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pu...14. Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse si...15. et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii era...16. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.17. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret...18. In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et ...Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
This passage has not yet been translated.
Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
This passage has not yet been translated.
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
This passage has not yet been translated.
contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
This passage has not yet been translated.
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
This passage has not yet been translated.
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?
This passage has not yet been translated.
Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
This passage has not yet been translated.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
This passage has not yet been translated.
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
This passage has not yet been translated.
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
This passage has not yet been translated.
Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
This passage has not yet been translated.
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.
This passage has not yet been translated.
Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
This passage has not yet been translated.
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
This passage has not yet been translated.
et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
This passage has not yet been translated.
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
This passage has not yet been translated.
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
This passage has not yet been translated.
In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
This passage has not yet been translated.