Hebrews · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :2. novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem const...3. qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portan...4. tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis n...5. Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego ho...6. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : ...7. Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, ...8. Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga ...9. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit t...10. Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuu...11. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum ve...12. et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ip...13. Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis,...14. Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium miss...Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
This passage has not yet been translated.
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
This passage has not yet been translated.
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
This passage has not yet been translated.
tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
This passage has not yet been translated.
Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
This passage has not yet been translated.
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
This passage has not yet been translated.
Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
This passage has not yet been translated.
Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
This passage has not yet been translated.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
This passage has not yet been translated.
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
This passage has not yet been translated.
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
This passage has not yet been translated.
Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
This passage has not yet been translated.
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?
This passage has not yet been translated.