Hebrews · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus co...2. qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et i...3. et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro s...4. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.5. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret...6. Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum,...7. Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui ...8. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est...9. et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa...10. appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.11. De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum :...12. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indi...13. Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis just...14. Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetud...Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
This passage has not yet been translated.
qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
This passage has not yet been translated.
et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
This passage has not yet been translated.
Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
This passage has not yet been translated.
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
This passage has not yet been translated.
Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
This passage has not yet been translated.
Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
This passage has not yet been translated.
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :
This passage has not yet been translated.
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
This passage has not yet been translated.
appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
This passage has not yet been translated.
De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
This passage has not yet been translated.
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
This passage has not yet been translated.
Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
This passage has not yet been translated.