Isaiah · 33

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et erit fides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

English

This passage has not yet been translated.