Isaiah · 32
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.2. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempe...3. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter...4. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velo...5. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque frau...6. stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, u...7. Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinn...8. Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse su...9. Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confi...10. Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; cons...11. Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vo...12. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.13. Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magi...14. Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ e...15. Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desert...16. Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.17. Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et se...18. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernac...19. Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur...20. Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis...Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
This passage has not yet been translated.
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
This passage has not yet been translated.
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
This passage has not yet been translated.
Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
This passage has not yet been translated.
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
This passage has not yet been translated.
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
This passage has not yet been translated.
Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
This passage has not yet been translated.
Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
This passage has not yet been translated.
Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
This passage has not yet been translated.
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
This passage has not yet been translated.
Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
This passage has not yet been translated.
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
This passage has not yet been translated.
Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
This passage has not yet been translated.
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
This passage has not yet been translated.
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
This passage has not yet been translated.
Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
This passage has not yet been translated.
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
This passage has not yet been translated.
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
This passage has not yet been translated.
Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
This passage has not yet been translated.