Isaiah · 37
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta su...2. Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et ...3. et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, ...4. Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit...5. Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.6. Et dixit ad eos Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit...7. Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad...8. Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præli...9. Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Egressus est u...10. Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes : Non te decipiat Deu...11. Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus te...12. Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei,...13. Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana...14. Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et a...15. et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :16. Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu e...17. Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos t...18. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, ...19. et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera ma...20. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognos...21. Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit ...22. hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit t...23. Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltas...24. In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In mu...25. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes...26. Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis e...27. Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt...28. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi...29. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. ...30. Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascun...31. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliqu...32. quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion ...33. Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit ...34. In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non in...35. Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et prop...36. Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Ass...37. Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex As...38. Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adram...Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
This passage has not yet been translated.
Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
This passage has not yet been translated.
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
This passage has not yet been translated.
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.
This passage has not yet been translated.
Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
This passage has not yet been translated.
Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?
This passage has not yet been translated.
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?
This passage has not yet been translated.
Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
This passage has not yet been translated.
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :
This passage has not yet been translated.
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram.
This passage has not yet been translated.
Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
This passage has not yet been translated.
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
This passage has not yet been translated.
et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
This passage has not yet been translated.
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
This passage has not yet been translated.
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israël.
This passage has not yet been translated.
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani ; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
This passage has not yet been translated.
Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
This passage has not yet been translated.
Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
This passage has not yet been translated.
Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
This passage has not yet been translated.
Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.
This passage has not yet been translated.
Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
This passage has not yet been translated.
Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
This passage has not yet been translated.
quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
This passage has not yet been translated.
In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.
This passage has not yet been translated.
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
This passage has not yet been translated.
Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
This passage has not yet been translated.