Isaiah · 36
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sen...2. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad re...3. Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super ...4. Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiæ : Hæc dicit rex magn...5. aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super qu...6. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super...7. Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; n...8. Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo...9. et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domi...10. et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disper...11. Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad...12. Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te mi...13. Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit :...14. Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.15. Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : ...16. Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum : Facit...17. donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra,...18. Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Nu...19. Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numqu...20. Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram s...21. Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim r...22. Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum,...Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.
This passage has not yet been translated.
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
This passage has not yet been translated.
Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista fiducia qua confidis ?
This passage has not yet been translated.
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?
This passage has not yet been translated.
Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.
This passage has not yet been translated.
Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?
This passage has not yet been translated.
Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum :
This passage has not yet been translated.
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,
This passage has not yet been translated.
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?
This passage has not yet been translated.
Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
This passage has not yet been translated.
Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
This passage has not yet been translated.
Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
This passage has not yet been translated.
donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
This passage has not yet been translated.
Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ?
This passage has not yet been translated.
Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
This passage has not yet been translated.
Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ?
This passage has not yet been translated.
Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.
This passage has not yet been translated.
Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
This passage has not yet been translated.