Isaiah · 35

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

English

This passage has not yet been translated.