Isaiah · 48
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aqu...2. De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël cons...3. Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita f...4. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et ...5. Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne fo...6. Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita...7. Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti...8. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auri...9. Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea inf...10. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino pa...11. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam ...12. Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primu...13. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cæl...14. Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit h...15. Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa e...16. Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito l...17. Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominu...18. Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pa...19. et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapi...20. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultation...21. Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra pr...22. Non est pax impiis, dicit Dominus.Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
This passage has not yet been translated.
De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
This passage has not yet been translated.
Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
This passage has not yet been translated.
Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
This passage has not yet been translated.
Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
This passage has not yet been translated.
Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
This passage has not yet been translated.
Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
This passage has not yet been translated.
Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
This passage has not yet been translated.
Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
This passage has not yet been translated.
Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
This passage has not yet been translated.
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
This passage has not yet been translated.
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
This passage has not yet been translated.
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
This passage has not yet been translated.
Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
This passage has not yet been translated.
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
This passage has not yet been translated.
Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
This passage has not yet been translated.
Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :
This passage has not yet been translated.
et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
This passage has not yet been translated.
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
This passage has not yet been translated.
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
This passage has not yet been translated.
Non est pax impiis, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.