Isaiah · 49

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.

English

This passage has not yet been translated.