Isaiah · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea fa...2. Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam el...3. Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter ...4. Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? a...5. Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sep...6. Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et asc...7. Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda ge...8. Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usq...9. In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domu...10. Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et trigint...11. Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum u...12. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis...13. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit sc...14. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum a...15. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium ...16. Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus...17. Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem ...18. Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi v...19. qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ...20. Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras...21. Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetips...22. Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad mis...23. qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufe...24. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor fla...25. Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manu...26. Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum d...27. Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque...28. Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equoru...29. Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet,...30. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspicie...Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
This passage has not yet been translated.
Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
This passage has not yet been translated.
Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
This passage has not yet been translated.
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
This passage has not yet been translated.
Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
This passage has not yet been translated.
Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.
This passage has not yet been translated.
Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ ?
This passage has not yet been translated.
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
This passage has not yet been translated.
Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
This passage has not yet been translated.
Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis !
This passage has not yet been translated.
Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
This passage has not yet been translated.
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
This passage has not yet been translated.
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
This passage has not yet been translated.
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
This passage has not yet been translated.
Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
This passage has not yet been translated.
Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
This passage has not yet been translated.
Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
This passage has not yet been translated.
qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
This passage has not yet been translated.
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
This passage has not yet been translated.
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
This passage has not yet been translated.
Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
This passage has not yet been translated.
qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
This passage has not yet been translated.
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
This passage has not yet been translated.
Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
This passage has not yet been translated.
Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ : et ecce festinus velociter veniet.
This passage has not yet been translated.
Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
This passage has not yet been translated.
Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
This passage has not yet been translated.
Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
This passage has not yet been translated.
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
This passage has not yet been translated.