Isaiah · 51
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ...2. Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit...3. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas e...4. Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia ...5. Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia ...6. Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : ...7. Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde e...8. sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam...9. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! co...10. numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui po...11. Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in...12. Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mo...13. Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fund...14. Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ...15. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumes...16. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ...17. Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Dom...18. Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et ...19. Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ?...20. Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum si...21. Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.22. Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit p...23. Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt...Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
This passage has not yet been translated.
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
This passage has not yet been translated.
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
This passage has not yet been translated.
Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
This passage has not yet been translated.
Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
This passage has not yet been translated.
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
This passage has not yet been translated.
Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum : nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis :
This passage has not yet been translated.
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
This passage has not yet been translated.
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
This passage has not yet been translated.
numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?
This passage has not yet been translated.
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum : gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus.
This passage has not yet been translated.
Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?
This passage has not yet been translated.
Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ?
This passage has not yet been translated.
Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus : Dominus exercituum nomen meum.
This passage has not yet been translated.
Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.
This passage has not yet been translated.
Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
This passage has not yet been translated.
Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
This passage has not yet been translated.
Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ?
This passage has not yet been translated.
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
This passage has not yet been translated.
Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ : non adjicies ut bibas illum ultra.
This passage has not yet been translated.
Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
This passage has not yet been translated.