Isaiah · 62
Verses
⋯
Individual passages
1. Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, do...2. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ...3. Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu...4. Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur ampl...5. Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii ...6. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et ...7. et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerus...8. Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ...9. Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et...10. Transite, transite per portas, præparate viam populo : planum ...11. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Si...12. Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem...Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
This passage has not yet been translated.
Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
This passage has not yet been translated.
Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
This passage has not yet been translated.
Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
This passage has not yet been translated.
Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
This passage has not yet been translated.
Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
This passage has not yet been translated.
et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
This passage has not yet been translated.
Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
This passage has not yet been translated.
Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
This passage has not yet been translated.
Transite, transite per portas, præparate viam populo : planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
This passage has not yet been translated.
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
This passage has not yet been translated.
Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.
This passage has not yet been translated.