Isaiah · 61
Verses
⋯
Individual passages
1. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annu...2. ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo no...3. ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, o...4. Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, e...5. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrin...6. Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, ...7. Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam...8. Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in ...9. Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio po...10. Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo,...11. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen su...Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
This passage has not yet been translated.
ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
This passage has not yet been translated.
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
This passage has not yet been translated.
Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
This passage has not yet been translated.
Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
This passage has not yet been translated.
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
This passage has not yet been translated.
Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
This passage has not yet been translated.
Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
This passage has not yet been translated.
Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.
This passage has not yet been translated.