Isaiah · 60
Verses
⋯
Individual passages
1. Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria...2. Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super t...3. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.4. Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati ...5. Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum :...6. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; om...7. Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministr...8. Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestr...9. Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut add...10. Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum m...11. Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur,...12. Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes...13. Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad...14. Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et ad...15. Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui p...16. et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies q...17. Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro l...18. Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contri...19. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor l...20. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia eri...21. Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt ter...22. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego ...Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
This passage has not yet been translated.
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
This passage has not yet been translated.
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
This passage has not yet been translated.
Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.
This passage has not yet been translated.
Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
This passage has not yet been translated.
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
This passage has not yet been translated.
Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
This passage has not yet been translated.
Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?
This passage has not yet been translated.
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
This passage has not yet been translated.
Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
This passage has not yet been translated.
Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
This passage has not yet been translated.
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
This passage has not yet been translated.
Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.
This passage has not yet been translated.
Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi : et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
This passage has not yet been translated.
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret : ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem :
This passage has not yet been translated.
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
This passage has not yet been translated.
Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
This passage has not yet been translated.
Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis : et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
This passage has not yet been translated.
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
This passage has not yet been translated.
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
This passage has not yet been translated.
Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram : germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
This passage has not yet been translated.
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.
This passage has not yet been translated.