Isaiah · 59
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, nequ...2. Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; ...3. Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniq...4. Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : se...5. Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit...6. Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus...7. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sangui...8. Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ...9. Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet...10. Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrect...11. Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus...12. Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata...13. Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus p...14. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit,...15. Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, pr...16. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui ...17. Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite eju...18. sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostib...19. Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu soli...20. et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in...21. Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est ...Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
This passage has not yet been translated.
Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
This passage has not yet been translated.
Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
This passage has not yet been translated.
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
This passage has not yet been translated.
Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
This passage has not yet been translated.
Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
This passage has not yet been translated.
Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus : impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui.
This passage has not yet been translated.
Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus : exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis.
This passage has not yet been translated.
Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
This passage has not yet been translated.
Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
This passage has not yet been translated.
Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
This passage has not yet been translated.
Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
This passage has not yet been translated.
Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
This passage has not yet been translated.
Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli :
This passage has not yet been translated.
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet.
This passage has not yet been translated.
Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ;
This passage has not yet been translated.
et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.