Isaiah · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regi...2. debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requiev...3. Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et...4. et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne...5. eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, e...6. Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad no...7. Hæc dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;8. sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc se...9. et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si ...10. Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :11. Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive ...12. Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.13. Et dixit : Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est m...14. Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo conci...15. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.16. Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, der...17. Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domu...18. Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscæ quæ est in extre...19. et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in...20. In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui tran...21. Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,22. et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel m...23. Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mil...24. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinæ...25. Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc te...Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt
This passage has not yet been translated.
debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ;
This passage has not yet been translated.
et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;
This passage has not yet been translated.
eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;
This passage has not yet been translated.
sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ;
This passage has not yet been translated.
et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.
This passage has not yet been translated.
Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
This passage has not yet been translated.
Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit : Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ?
This passage has not yet been translated.
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
This passage has not yet been translated.
Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
This passage has not yet been translated.
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
This passage has not yet been translated.
Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ;
This passage has not yet been translated.
et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
This passage has not yet been translated.
In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
This passage has not yet been translated.
et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
This passage has not yet been translated.
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
This passage has not yet been translated.
Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
This passage has not yet been translated.