Isaiah · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe i...2. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam...3. et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et...4. quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, au...5. Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :6. Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum s...7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fort...8. et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum ve...9. Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procu...10. Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fi...11. Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ...12. Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus ist...13. Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ...14. et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offension...15. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irr...16. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.17. Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, ...18. Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in...19. et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui...20. ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta v...21. Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, ...22. et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, disso...Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare.
This passage has not yet been translated.
Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ :
This passage has not yet been translated.
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari :
This passage has not yet been translated.
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
This passage has not yet been translated.
Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :
This passage has not yet been translated.
Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ :
This passage has not yet been translated.
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;
This passage has not yet been translated.
et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
This passage has not yet been translated.
Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.
This passage has not yet been translated.
Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
This passage has not yet been translated.
Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
This passage has not yet been translated.
Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
This passage has not yet been translated.
et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
This passage has not yet been translated.
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
This passage has not yet been translated.
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :
This passage has not yet been translated.
et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?
This passage has not yet been translated.
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
This passage has not yet been translated.
Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
This passage has not yet been translated.
et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
This passage has not yet been translated.