Judges · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes...2. Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.3. Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam...4. Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum ...5. Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ...6. Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis...7. Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pe...8. Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percus...9. Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habit...10. Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cu...11. atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen v...12. Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit...13. Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, ...14. Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre s...15. At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem...16. Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmar...17. Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simu...18. Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Acc...19. Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit del...20. Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex...21. Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benj...22. Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.23. Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,24. viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum :...25. Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : ho...26. Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civit...27. Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis sui...28. Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, ...29. Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer...30. Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habita...31. Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab,...32. habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec i...33. Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethana...34. Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum...35. habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in A...36. Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et ...Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
This passage has not yet been translated.
Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum.
This passage has not yet been translated.
Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
This passage has not yet been translated.
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
This passage has not yet been translated.
Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :
This passage has not yet been translated.
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
This passage has not yet been translated.
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
This passage has not yet been translated.
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?
This passage has not yet been translated.
At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
This passage has not yet been translated.
Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
This passage has not yet been translated.
Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
This passage has not yet been translated.
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
This passage has not yet been translated.
Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
This passage has not yet been translated.
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
This passage has not yet been translated.
Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,
This passage has not yet been translated.
viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
This passage has not yet been translated.
Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.
This passage has not yet been translated.
Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.
This passage has not yet been translated.
Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
This passage has not yet been translated.
Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
This passage has not yet been translated.
Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :
This passage has not yet been translated.
habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.
This passage has not yet been translated.
Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.
This passage has not yet been translated.
Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :
This passage has not yet been translated.
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.
This passage has not yet been translated.
Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
This passage has not yet been translated.