Judges · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de...2. ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens : Vidi m...3. Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in fi...4. Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et qu...5. Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. C...6. Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem,...7. Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus.8. Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut...9. Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque a...10. Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Sa...11. Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales ...12. Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si ...13. sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta si...14. Dixitque eis : De comedente exivit cibus, et de forti egressa ...15. Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blan...16. Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens : Odi...17. Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die ...18. Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : Quid du...19. Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, ...20. uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
This passage has not yet been translated.
ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.
This passage has not yet been translated.
Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
This passage has not yet been translated.
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.
This passage has not yet been translated.
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
This passage has not yet been translated.
Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
This passage has not yet been translated.
Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
This passage has not yet been translated.
Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
This passage has not yet been translated.
Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :
This passage has not yet been translated.
sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque eis : De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
This passage has not yet been translated.
Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
This passage has not yet been translated.
Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?
This passage has not yet been translated.
Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
This passage has not yet been translated.
Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : Quid dulcius melle, et quid fortius leone ? Qui ait ad eos : Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
This passage has not yet been translated.
Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :
This passage has not yet been translated.
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
This passage has not yet been translated.