Judges · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini : qu...2. Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue...3. Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et ...4. Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :5. quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novac...6. Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad ...7. sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne ...8. Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir ...9. Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum ang...10. festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicen...11. Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum...12. Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid v...13. Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quæ locutus sum...14. et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram ...15. Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas pr...16. Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : ...17. Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fueri...18. Cui ille respondit : Cur quæris nomen meum, quod est mirabile ?19. Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit su...20. Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pari...21. et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit...22. et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.23. Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de mani...24. Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque...25. Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Sara...Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
This passage has not yet been translated.
Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
This passage has not yet been translated.
Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium.
This passage has not yet been translated.
Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :
This passage has not yet been translated.
quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
This passage has not yet been translated.
Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere :
This passage has not yet been translated.
sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
This passage has not yet been translated.
Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
This passage has not yet been translated.
Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum,
This passage has not yet been translated.
festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
This passage has not yet been translated.
Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit : Ego sum.
This passage has not yet been translated.
Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se,
This passage has not yet been translated.
et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Cur quæris nomen meum, quod est mirabile ?
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
This passage has not yet been translated.
et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
This passage has not yet been translated.
Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
This passage has not yet been translated.
Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
This passage has not yet been translated.