Judges · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contr...2. Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo co...3. Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique a...4. Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Eph...5. Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim rever...6. interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Sp...7. Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortu...8. Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :9. qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens f...10. mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.11. Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :12. mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.13. Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :14. qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, asc...15. mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in mon...Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.
This passage has not yet been translated.
Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
This passage has not yet been translated.
Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ?
This passage has not yet been translated.
Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
This passage has not yet been translated.
Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum :
This passage has not yet been translated.
interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
This passage has not yet been translated.
Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
This passage has not yet been translated.
Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
This passage has not yet been translated.
qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :
This passage has not yet been translated.
mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
This passage has not yet been translated.
Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :
This passage has not yet been translated.
mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
This passage has not yet been translated.
Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :
This passage has not yet been translated.
qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :
This passage has not yet been translated.
mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
This passage has not yet been translated.