John · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Jesus autem perrexit in montem Oliveti :2. et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad...3. Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio depreh...4. et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in a...5. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu erg...6. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jes...7. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit ...8. Et iterum se inclinans, scribebat in terra.9. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a seniorib...10. Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te acc...11. Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te conde...12. Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi ...13. Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ...14. Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo...15. Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;16. et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum ...17. Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimoniu...18. Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium per...19. Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Nequ...20. Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo ...21. Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in ...22. Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dix...23. Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vo...24. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim n...25. Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, ...26. Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, ve...27. Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.28. Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc ...29. et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia eg...30. Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.31. Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos...32. et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.33. Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umq...34. Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui f...35. Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet...36. Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.37. Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, qu...38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis a...39. Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit...40. Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vob...41. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex f...42. Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis...43. Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire...44. Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis...45. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.46. Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, ...47. Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, qu...48. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus n...49. Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patr...50. Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.51. Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mort...52. Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abr...53. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et...54. Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil e...55. et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia...56. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, ...57. Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, ...58. Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fier...59. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscon...Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
This passage has not yet been translated.
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
This passage has not yet been translated.
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
This passage has not yet been translated.
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
This passage has not yet been translated.
Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
This passage has not yet been translated.
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
This passage has not yet been translated.
Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
This passage has not yet been translated.
Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
This passage has not yet been translated.
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
This passage has not yet been translated.
Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
This passage has not yet been translated.
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
This passage has not yet been translated.
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
This passage has not yet been translated.
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
This passage has not yet been translated.
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?
This passage has not yet been translated.
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
This passage has not yet been translated.
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
This passage has not yet been translated.
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
This passage has not yet been translated.
Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :
This passage has not yet been translated.
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
This passage has not yet been translated.
Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
This passage has not yet been translated.
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
This passage has not yet been translated.
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
This passage has not yet been translated.
Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
This passage has not yet been translated.
Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
This passage has not yet been translated.
Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
This passage has not yet been translated.
Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
This passage has not yet been translated.
Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
This passage has not yet been translated.
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
This passage has not yet been translated.
Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
This passage has not yet been translated.
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
This passage has not yet been translated.
Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
This passage has not yet been translated.
Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
This passage has not yet been translated.
Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
This passage has not yet been translated.
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
This passage has not yet been translated.
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
This passage has not yet been translated.
Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
This passage has not yet been translated.
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
This passage has not yet been translated.
et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
This passage has not yet been translated.
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?
This passage has not yet been translated.
Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
This passage has not yet been translated.
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
This passage has not yet been translated.