Job · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum ...2. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.3. Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugn...4. Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.5. Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.6. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.7. Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in ...8. Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.9. Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.10. Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in v...11. Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torque...12. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.13. Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi l...14. Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.15. Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis co...16. In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne salt...Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.
This passage has not yet been translated.
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
This passage has not yet been translated.
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
This passage has not yet been translated.
Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
This passage has not yet been translated.
Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
This passage has not yet been translated.
Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
This passage has not yet been translated.
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
This passage has not yet been translated.
Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
This passage has not yet been translated.
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
This passage has not yet been translated.
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
This passage has not yet been translated.
Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
This passage has not yet been translated.
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
This passage has not yet been translated.
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
This passage has not yet been translated.
Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
This passage has not yet been translated.
Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
This passage has not yet been translated.
In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?
This passage has not yet been translated.