Job · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Job, dixit :2. Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?3. En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.4. Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.5. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.6. Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit ...7. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et no...8. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in call...9. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.10. Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstul...11. Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.12. Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et...13. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recess...14. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.15. Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,...16. Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.17. Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.18. Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, det...19. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime dili...20. Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta ...21. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia man...22. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?23. Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det u...24. stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?25. Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de te...26. et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :27. quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et n...28. Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi in...29. Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius ...Respondens autem Job, dixit :
This passage has not yet been translated.
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?
This passage has not yet been translated.
En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
This passage has not yet been translated.
Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
This passage has not yet been translated.
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
This passage has not yet been translated.
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
This passage has not yet been translated.
Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet.
This passage has not yet been translated.
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.
This passage has not yet been translated.
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
This passage has not yet been translated.
Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
This passage has not yet been translated.
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
This passage has not yet been translated.
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
This passage has not yet been translated.
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
This passage has not yet been translated.
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
This passage has not yet been translated.
Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
This passage has not yet been translated.
Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
This passage has not yet been translated.
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
This passage has not yet been translated.
Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
This passage has not yet been translated.
Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
This passage has not yet been translated.
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
This passage has not yet been translated.
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
This passage has not yet been translated.
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?
This passage has not yet been translated.
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro
This passage has not yet been translated.
stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?
This passage has not yet been translated.
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :
This passage has not yet been translated.
et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :
This passage has not yet been translated.
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.
This passage has not yet been translated.
Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?
This passage has not yet been translated.
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.
This passage has not yet been translated.