Joel · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.2. Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores ter...3. Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis,...4. Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit br...5. Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis ...6. Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis ...7. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; n...8. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.9. Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerd...10. Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est trit...11. Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et...12. Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma,...13. Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri alt...14. Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes h...15. A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas ...16. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo De...17. Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, d...18. Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est ...19. Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, e...20. Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad ...Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
This passage has not yet been translated.
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
This passage has not yet been translated.
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
This passage has not yet been translated.
Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
This passage has not yet been translated.
Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
This passage has not yet been translated.
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
This passage has not yet been translated.
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
This passage has not yet been translated.
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
This passage has not yet been translated.
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
This passage has not yet been translated.
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
This passage has not yet been translated.
Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
This passage has not yet been translated.
Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
This passage has not yet been translated.
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :
This passage has not yet been translated.
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
This passage has not yet been translated.
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?
This passage has not yet been translated.
Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.
This passage has not yet been translated.
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.
This passage has not yet been translated.
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
This passage has not yet been translated.
Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
This passage has not yet been translated.