Jonah · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :2. et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non ...3. Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior e...4. Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?5. Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem ci...6. Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jo...7. Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et perc...8. Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et ure...9. Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super he...10. Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti...11. et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus qua...Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
This passage has not yet been translated.
et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
This passage has not yet been translated.
Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
This passage has not yet been translated.
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
This passage has not yet been translated.
Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
This passage has not yet been translated.
Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
This passage has not yet been translated.
et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?
This passage has not yet been translated.