Joshua · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël...2. Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et ...3. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis...4. Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum ...5. Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auri...6. Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : To...7. Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, pr...8. Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem bucci...9. omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam s...10. Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec au...11. Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et revers...12. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,13. et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est :...14. Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in...15. Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, ...16. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit ...17. Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino :...18. Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contin...19. Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac f...20. Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postqua...21. et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulier...22. Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josu...23. Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres...24. Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque au...25. Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habe...26. Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit ...27. Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
This passage has not yet been translated.
Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.
This passage has not yet been translated.
Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
This passage has not yet been translated.
Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
This passage has not yet been translated.
Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fœderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
This passage has not yet been translated.
Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
This passage has not yet been translated.
Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,
This passage has not yet been translated.
omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
This passage has not yet been translated.
Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
This passage has not yet been translated.
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
This passage has not yet been translated.
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
This passage has not yet been translated.
et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
This passage has not yet been translated.
Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
This passage has not yet been translated.
Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
This passage has not yet been translated.
Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.
This passage has not yet been translated.
Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.
This passage has not yet been translated.
Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
This passage has not yet been translated.
Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
This passage has not yet been translated.
Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem,
This passage has not yet been translated.
et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
This passage has not yet been translated.
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
This passage has not yet been translated.
Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
This passage has not yet been translated.
Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :
This passage has not yet been translated.
Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
This passage has not yet been translated.
Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
This passage has not yet been translated.