Joshua · 5

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Hæc autem causa est secundæ circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ?

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ?

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

English

This passage has not yet been translated.