Joshua · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :2. Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :3. et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steteru...4. Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israë...5. et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis m...6. ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii ...7. respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderi...8. Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes...9. Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis a...10. Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medi...11. Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotes...12. Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati ...13. et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incede...14. In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut t...15. Dixitque ad eum :16. Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant ...17. Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.18. Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam ...19. Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et ...20. Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, po...21. et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestr...22. docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Is...23. siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, don...24. sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :25. ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut ...Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :
This passage has not yet been translated.
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
This passage has not yet been translated.
et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
This passage has not yet been translated.
et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
This passage has not yet been translated.
ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
This passage has not yet been translated.
respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
This passage has not yet been translated.
Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
This passage has not yet been translated.
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :
This passage has not yet been translated.
et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
This passage has not yet been translated.
In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum :
This passage has not yet been translated.
Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.
This passage has not yet been translated.
Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
This passage has not yet been translated.
Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
This passage has not yet been translated.
Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
This passage has not yet been translated.
docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
This passage has not yet been translated.
siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
This passage has not yet been translated.
sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
This passage has not yet been translated.
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
This passage has not yet been translated.