Joshua · 8

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

præcepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa in medio mansit populi,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere : præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum :

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.

English

This passage has not yet been translated.