Joshua · 9

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis : panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli : De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt :

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

At illi ad Josue : Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait : Quinam estis vos ? et unde venistis ?

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Responderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite : Servi vestri sumus : fœdus inite nobiscum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt : Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Qui responderunt eis : Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Sed hoc faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus,

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis ?

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

English

This passage has not yet been translated.