Joshua · 10

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque præsidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et conturbavit eos Dominus a facie Israël : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Qui præcepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israël mutire ausus est.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Præcepitque Josue, dicens : Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Inde reversus in Dabir,

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël,

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,

English

This passage has not yet been translated.

42
Latin

universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.

English

This passage has not yet been translated.

43
Latin

Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.

English

This passage has not yet been translated.