Jeremiah · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abst...2. Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in j...3. Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis n...4. Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, ...5. Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini...6. Levate signum in Sion ; confortamini, nolite stare : quia malu...7. Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egre...8. Super hoc accingite vos ciliciis ; plangite, et ululate : quia...9. Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor...10. Et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti popu...11. In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus uren...12. Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia...13. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : ve...14. Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo m...15. Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de mont...16. Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venir...17. quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me a...18. Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi : ista malitia t...19. Ventrem meum, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati s...20. Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis ...21. Usquequo videbo fugientem ; audiam vocem buccinæ ?22. Quia stultus populus meus me non cognovit : filii insipientes ...23. Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non...24. Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.25. Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile cæli recessit.26. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destruc...27. Hæc enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen c...28. Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. ...29. A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ing...30. Tu autem vastata, quid facies ? cum vestieris te coccino, cum ...31. Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ : ...Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
This passage has not yet been translated.
Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.
This passage has not yet been translated.
Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem : ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.
This passage has not yet been translated.
Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.
This passage has not yet been translated.
Levate signum in Sion ; confortamini, nolite stare : quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.
This passage has not yet been translated.
Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore.
This passage has not yet been translated.
Super hoc accingite vos ciliciis ; plangite, et ululate : quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens : Pax erit vobis : et ecce pervenit gladius usque ad animam ?
This passage has not yet been translated.
In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
This passage has not yet been translated.
Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.
This passage has not yet been translated.
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus.
This passage has not yet been translated.
Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?
This passage has not yet been translated.
Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
This passage has not yet been translated.
Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam :
This passage has not yet been translated.
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.
This passage has not yet been translated.
Ventrem meum, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.
This passage has not yet been translated.
Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra : repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meæ.
This passage has not yet been translated.
Usquequo videbo fugientem ; audiam vocem buccinæ ?
This passage has not yet been translated.
Quia stultus populus meus me non cognovit : filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
This passage has not yet been translated.
Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non erat lux in eis.
This passage has not yet been translated.
Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.
This passage has not yet been translated.
Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile cæli recessit.
This passage has not yet been translated.
Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
This passage has not yet been translated.
Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.
This passage has not yet been translated.
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.
This passage has not yet been translated.
Tu autem vastata, quid facies ? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent.
This passage has not yet been translated.
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ : vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !
This passage has not yet been translated.