Luke · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augus...2. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.4. Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Jud...5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.6. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.7. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, e...8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes...9. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei cir...10. Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo ...11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus,...12. Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et...13. Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laud...14. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.15. Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastor...16. Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et ...17. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de...18. Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta eran...19. Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.20. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in om...21. Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer...22. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem ...23. sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adape...24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, ...25. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste...26. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem...27. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum...28. et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :29. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :30. quia viderunt oculi mei salutare tuum,31. quod parasti ante faciem omnium populorum :32. lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.33. Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.34. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ec...35. et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex mu...36. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc p...37. Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non disced...38. Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loque...39. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in...40. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et g...41. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die so...42. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jero...43. consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Je...44. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei,...45. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.46. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedente...47. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et re...48. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili...49. Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis qu...50. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.51. Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus ill...52. Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum ...Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
This passage has not yet been translated.
Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
This passage has not yet been translated.
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
This passage has not yet been translated.
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
This passage has not yet been translated.
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
This passage has not yet been translated.
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
This passage has not yet been translated.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
This passage has not yet been translated.
Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
This passage has not yet been translated.
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
This passage has not yet been translated.
Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
This passage has not yet been translated.
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
This passage has not yet been translated.
Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
This passage has not yet been translated.
Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
This passage has not yet been translated.
Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
This passage has not yet been translated.
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
This passage has not yet been translated.
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
This passage has not yet been translated.
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
This passage has not yet been translated.
sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
This passage has not yet been translated.
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
This passage has not yet been translated.
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
This passage has not yet been translated.
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
This passage has not yet been translated.
et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
This passage has not yet been translated.
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
This passage has not yet been translated.
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
This passage has not yet been translated.
quod parasti ante faciem omnium populorum :
This passage has not yet been translated.
lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
This passage has not yet been translated.
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
This passage has not yet been translated.
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
This passage has not yet been translated.
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
This passage has not yet been translated.
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
This passage has not yet been translated.
Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
This passage has not yet been translated.
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
This passage has not yet been translated.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
This passage has not yet been translated.
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
This passage has not yet been translated.
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
This passage has not yet been translated.
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
This passage has not yet been translated.
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
This passage has not yet been translated.
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
This passage has not yet been translated.
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
This passage has not yet been translated.
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?
This passage has not yet been translated.
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
This passage has not yet been translated.
Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
This passage has not yet been translated.
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.
This passage has not yet been translated.