Luke · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, porta...2. et invenerunt lapidem revolutum a monumento.3. Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.4. Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo ...5. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ...6. non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est v...7. dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum pe...8. Et recordatæ sunt verborum ejus.9. Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, ...10. Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et cet...11. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non ...12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vi...13. Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in...14. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.15. Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse ...16. oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.17. Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invi...18. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus pe...19. Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui ...20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostr...21. nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et n...22. Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante luc...23. et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visio...24. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerun...25. Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum i...26. Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?27. Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur il...28. Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit lo...29. Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesper...30. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et bened...31. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanu...32. Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobi...33. Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invene...34. dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.35. Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoveru...36. Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit...37. Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.38. Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt i...39. videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et vi...40. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.41. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, d...42. At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.43. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.44. Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum ad...45. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,46. et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Chri...47. et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccat...48. Vos autem testes estis horum.49. Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in...50. Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis ...51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et fere...52. Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :53. et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :
This passage has not yet been translated.
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
This passage has not yet been translated.
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
This passage has not yet been translated.
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?
This passage has not yet been translated.
non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
This passage has not yet been translated.
dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
This passage has not yet been translated.
Et recordatæ sunt verborum ejus.
This passage has not yet been translated.
Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
This passage has not yet been translated.
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
This passage has not yet been translated.
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
This passage has not yet been translated.
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
This passage has not yet been translated.
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?
This passage has not yet been translated.
Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
This passage has not yet been translated.
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
This passage has not yet been translated.
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
This passage has not yet been translated.
Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
This passage has not yet been translated.
et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
This passage has not yet been translated.
Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !
This passage has not yet been translated.
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
This passage has not yet been translated.
Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
This passage has not yet been translated.
Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
This passage has not yet been translated.
Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
This passage has not yet been translated.
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
This passage has not yet been translated.
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
This passage has not yet been translated.
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
This passage has not yet been translated.
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
This passage has not yet been translated.
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
This passage has not yet been translated.
Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
This passage has not yet been translated.
videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
This passage has not yet been translated.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
This passage has not yet been translated.
Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
This passage has not yet been translated.
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
This passage has not yet been translated.
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
This passage has not yet been translated.
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
This passage has not yet been translated.
et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
This passage has not yet been translated.
et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
This passage has not yet been translated.
Vos autem testes estis horum.
This passage has not yet been translated.
Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
This passage has not yet been translated.
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
This passage has not yet been translated.
Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
This passage has not yet been translated.
et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
This passage has not yet been translated.