Mark · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.2. Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum ...3. Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite s...4. Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœni...5. Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ univ...6. Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa ...7. Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum...8. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.9. Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ...10. Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum ...11. Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te ...12. Et statim Spiritus expulit eum in desertum.13. Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus...14. Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, ...15. et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit reg...16. Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fr...17. et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri pisca...18. Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.19. Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem...20. et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi ...21. Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in s...22. Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi ...23. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,24. dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere n...25. Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.26. Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, ...27. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : ...28. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.29. Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis...30. Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt...31. Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo d...32. Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omne...33. et erat omnis civitas congregata ad januam.34. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmon...35. Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, i...36. Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.37. Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.38. Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ib...39. Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et d...40. Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit e...41. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eu...42. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.43. Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,44. et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te princ...45. At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita u...Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
This passage has not yet been translated.
Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
This passage has not yet been translated.
Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
This passage has not yet been translated.
Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
This passage has not yet been translated.
Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
This passage has not yet been translated.
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
This passage has not yet been translated.
Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
This passage has not yet been translated.
Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
This passage has not yet been translated.
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
This passage has not yet been translated.
Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
This passage has not yet been translated.
Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
This passage has not yet been translated.
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
This passage has not yet been translated.
et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
This passage has not yet been translated.
Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
This passage has not yet been translated.
et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
This passage has not yet been translated.
Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
This passage has not yet been translated.
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
This passage has not yet been translated.
Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
This passage has not yet been translated.
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
This passage has not yet been translated.
dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
This passage has not yet been translated.
Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
This passage has not yet been translated.
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
This passage has not yet been translated.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
This passage has not yet been translated.
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
This passage has not yet been translated.
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
This passage has not yet been translated.
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
This passage has not yet been translated.
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
This passage has not yet been translated.
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
This passage has not yet been translated.
et erat omnis civitas congregata ad januam.
This passage has not yet been translated.
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
This passage has not yet been translated.
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
This passage has not yet been translated.
Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
This passage has not yet been translated.
Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
This passage has not yet been translated.
Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
This passage has not yet been translated.
Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
This passage has not yet been translated.
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
This passage has not yet been translated.
Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
This passage has not yet been translated.
et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
This passage has not yet been translated.
At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
This passage has not yet been translated.