Mark · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turb...2. et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :3. Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.4. Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres...5. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam...6. et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat...7. Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocav...8. Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendente...9. Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.10. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo era...11. Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : i...12. ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et...13. Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes para...14. Qui seminat, verbum seminat.15. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum au...16. Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum a...17. et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta...18. Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,19. et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua con...20. Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt v...21. Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur,...22. Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec ...23. Si quis habet aures audiendi, audiat.24. Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi ...25. Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod ha...26. Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat se...27. et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et in...28. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, de...29. Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.30. Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ c...31. Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minu...32. et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus olerib...33. Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poter...34. sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipu...35. Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.36. Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et a...37. Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navi...38. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eu...39. Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmut...40. Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et t...Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
This passage has not yet been translated.
et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
This passage has not yet been translated.
Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
This passage has not yet been translated.
Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
This passage has not yet been translated.
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :
This passage has not yet been translated.
et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
This passage has not yet been translated.
Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
This passage has not yet been translated.
Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
This passage has not yet been translated.
ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
This passage has not yet been translated.
Qui seminat, verbum seminat.
This passage has not yet been translated.
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
This passage has not yet been translated.
et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
This passage has not yet been translated.
Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
This passage has not yet been translated.
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
This passage has not yet been translated.
Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
This passage has not yet been translated.
Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
This passage has not yet been translated.
Si quis habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
This passage has not yet been translated.
Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
This passage has not yet been translated.
et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
This passage has not yet been translated.
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
This passage has not yet been translated.
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
This passage has not yet been translated.
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :
This passage has not yet been translated.
et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
This passage has not yet been translated.
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
This passage has not yet been translated.
sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
This passage has not yet been translated.
Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
This passage has not yet been translated.
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
This passage has not yet been translated.
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
This passage has not yet been translated.
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
This passage has not yet been translated.