Micah · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite quæ Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum...2. Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ ; q...3. Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Res...4. Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi...5. Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab...6. Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso ? Numqui...7. numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in mul...8. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requira...9. Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen...10. Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura min...11. Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?12. In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes ...13. Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.14. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui...15. Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeri...16. Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambu...Audite quæ Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
This passage has not yet been translated.
Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.
This passage has not yet been translated.
Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi.
This passage has not yet been translated.
Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
This passage has not yet been translated.
Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
This passage has not yet been translated.
Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso ? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?
This passage has not yet been translated.
numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium ? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ ?
This passage has not yet been translated.
Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
This passage has not yet been translated.
Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud ?
This passage has not yet been translated.
Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.
This passage has not yet been translated.
Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?
This passage has not yet been translated.
In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
This passage has not yet been translated.
Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.
This passage has not yet been translated.
Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui : et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo.
This passage has not yet been translated.
Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum.
This passage has not yet been translated.
Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum : ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.
This passage has not yet been translated.