Micah · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos...2. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omne...3. Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex...4. Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi s...5. Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ ...6. Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit advers...7. Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem me...8. Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum...9. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam jud...10. Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad...11. Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex.12. In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civita...13. Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et pro...14. Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habit...15. Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.16. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. P...17. Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ pertur...18. Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis pe...19. Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostra...20. Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patr...Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
This passage has not yet been translated.
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur.
This passage has not yet been translated.
Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
This passage has not yet been translated.
Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.
This passage has not yet been translated.
Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
This passage has not yet been translated.
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.
This passage has not yet been translated.
Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.
This passage has not yet been translated.
Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus.
This passage has not yet been translated.
Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
This passage has not yet been translated.
Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex.
This passage has not yet been translated.
In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
This passage has not yet been translated.
Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.
This passage has not yet been translated.
Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
This passage has not yet been translated.
Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.
This passage has not yet been translated.
Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt.
This passage has not yet been translated.
Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
This passage has not yet been translated.
Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
This passage has not yet been translated.
Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
This passage has not yet been translated.
Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.
This passage has not yet been translated.