Matthew · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dix...2. Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetu...3. Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi,...4. et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.5. Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.6. Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et...8. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid p...9. potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.10. Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulier...11. Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.12. Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum ...13. Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in...14. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, a...15. et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ...16. Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.17. Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicen...18. At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : M...19. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraver...20. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.21. Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum...22. Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego su...23. At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropsid...24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ a...25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego ...26. Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fr...27. Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : ...28. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effu...29. Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque...30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.31. Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me i...32. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.33. Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati f...34. Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam g...35. Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te neg...36. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, ...37. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari...38. Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : susti...39. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dic...40. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dic...41. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus qu...42. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non pot...43. Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi ...44. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem serm...45. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, e...46. Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.47. Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum e...48. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumqu...49. Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatu...50. Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserun...51. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemi...52. Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : om...53. An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mih...54. Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?55. In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis ...56. Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophet...57. At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdot...58. Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis...59. Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsu...60. et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Noviss...61. et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et pos...62. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ...63. Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro ...64. Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo vi...65. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasp...66. quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.67. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, al...68. dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?69. Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una an...70. At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.71. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his ...72. Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.73. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : ...74. Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et c...75. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam ...Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
This passage has not yet been translated.
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
This passage has not yet been translated.
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
This passage has not yet been translated.
et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
This passage has not yet been translated.
Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
This passage has not yet been translated.
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
This passage has not yet been translated.
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
This passage has not yet been translated.
potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
This passage has not yet been translated.
Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
This passage has not yet been translated.
Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
This passage has not yet been translated.
Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
This passage has not yet been translated.
et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
This passage has not yet been translated.
Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
This passage has not yet been translated.
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
This passage has not yet been translated.
At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
This passage has not yet been translated.
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
This passage has not yet been translated.
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
This passage has not yet been translated.
Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
This passage has not yet been translated.
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
This passage has not yet been translated.
At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
This passage has not yet been translated.
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
This passage has not yet been translated.
Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
This passage has not yet been translated.
Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
This passage has not yet been translated.
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
This passage has not yet been translated.
Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
This passage has not yet been translated.
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
This passage has not yet been translated.
Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
This passage has not yet been translated.
Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
This passage has not yet been translated.
Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
This passage has not yet been translated.
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
This passage has not yet been translated.
Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
This passage has not yet been translated.
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
This passage has not yet been translated.
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
This passage has not yet been translated.
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
This passage has not yet been translated.
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
This passage has not yet been translated.
Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
This passage has not yet been translated.
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
This passage has not yet been translated.
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
This passage has not yet been translated.
Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
This passage has not yet been translated.
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
This passage has not yet been translated.
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
This passage has not yet been translated.
Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
This passage has not yet been translated.
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
This passage has not yet been translated.
Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?
This passage has not yet been translated.
In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
This passage has not yet been translated.
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
This passage has not yet been translated.
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
This passage has not yet been translated.
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
This passage has not yet been translated.
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
This passage has not yet been translated.
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
This passage has not yet been translated.
Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
This passage has not yet been translated.
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
This passage has not yet been translated.
quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
This passage has not yet been translated.
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
This passage has not yet been translated.
Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
This passage has not yet been translated.
At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
This passage has not yet been translated.
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
This passage has not yet been translated.
Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
This passage has not yet been translated.
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
This passage has not yet been translated.
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
This passage has not yet been translated.
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
This passage has not yet been translated.