Matthew · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :2. et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vi...3. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare...4. Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende t...5. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,6. et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et ma...7. Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.8. Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres...9. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me m...10. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Ame...11. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, ...12. filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit...13. Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat ti...14. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacent...15. et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ...16. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : e...17. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem...18. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.19. Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocu...20. Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nid...21. Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me ...22. Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire...23. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :24. et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operi...25. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, di...26. Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc su...27. Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia ven...28. Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrer...29. Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili ...30. Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.31. Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mit...32. Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ec...33. Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaver...34. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ...Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :
This passage has not yet been translated.
et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
This passage has not yet been translated.
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
This passage has not yet been translated.
et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
This passage has not yet been translated.
Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
This passage has not yet been translated.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
This passage has not yet been translated.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
This passage has not yet been translated.
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
This passage has not yet been translated.
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
This passage has not yet been translated.
et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
This passage has not yet been translated.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
This passage has not yet been translated.
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
This passage has not yet been translated.
Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
This passage has not yet been translated.
Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
This passage has not yet been translated.
Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
This passage has not yet been translated.
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
This passage has not yet been translated.
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
This passage has not yet been translated.
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
This passage has not yet been translated.
Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
This passage has not yet been translated.
Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
This passage has not yet been translated.
Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
This passage has not yet been translated.
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
This passage has not yet been translated.
Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.
This passage has not yet been translated.
Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
This passage has not yet been translated.
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
This passage has not yet been translated.